monumenta.ch > Augustinus > 22
    >>> IN PSALMUM XXIII. Psalmus ipsi David, prima sabbati.

IN PSALMUM XXII. Psalmus ipsi David. APPARAT EINBLENDEN

1 Ecclesia loquitur Christo: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, Dominus Iesus Christus pastor meus est, et nihil mihi deerit.
2 In loco pascuae ibi me collocavit: in loco pascuae incipientis ad fidem me perducens, ibi me nutriendum collocavit. Super aquam refectionis educavit me: super aquam baptismi, quo reficiuntur qui integritatem viresque amiserant, educavit me.
3 Animam meam convertit. Deduxit me in semitis iustitiae, propter nomen suum. Deduxit me in angustis itineribus, quae pauci ambulant, iustitiae suae; non propter meritum meum, sed propter nomen suum.
4 Nam et si ambulem in medio umbrae mortis: nam et si ambulem in medio vitae huius, quae umbra mortis est. Non timebo mala, quoniam tu mecum es: non timebo mala, quoniam tu habitas in corde meo per fidem; et nunc mecum es, ut post umbram mortis etiam ego sim tecum. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt: disciplina tua tanquam virga ad gregem ovium, et tanquam baculus iam ad grandiores filios et ab animali vita ad spiritualem crescentes, ipsa me non afflixerunt, magis consolata sunt; quia memor es mei.
5 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me: post virgam autem, qua parvulus et animalis in grege pascuis erudiebar, post illam virgam cum esse coepi sub baculo, parasti in conspectu meo mensam, ut non iam lacte alar parvulus, sed maior cibum sumam, firmatus adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: laetificasti laetitia spirituali mentem meam. Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! et poculum tuum oblivionem praestans priorum vanarum delectationum, quam praeclarum est!
6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae: id est, quamdiu vivo in hac mortali vita, non tua, sed mea. Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: subsequetur autem me non hic tantum, sed etiam ut inhabitem in domo Domini in aeternum.